François

Huius ego nunc auctoritatemsequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentionesomnesque simplices sententias
eorum, in quibus nulla inest virtutisadiunctio, omnino a philosophia semovendas putabo, primum AristippiCyrenaicorumque
omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quaemaxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere contemnentisistam
vacuitatem doloris.

Hi non viderunt, ut ad cursumequum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duasres, ut ait Aristoteles,
ad intellegendum et agendum, esse natumquasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidampecudem ad pastum et
ad procreandi voluptatem hoc divinum animalortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius.

Retour