Dave

Duae sunt enim res quoque, ne tuverba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cumvoluptate. vos ex his tam
dissimilibus rebus non modo nomen unum – nam id facilius paterer – sed etiam rem unam ex duabus facereconamini, quod
fieri nullo modo potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque tamen dividit verbis.
cumenim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari
quidem se ullumbonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hocdicit, ubi omnis eius est oratio de
summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oraculaedidisse sapientiae
dicitur, scribit his verbis, quae nota tibiprofecto, Torquate, sunt – quis enim vestrum non edidicit Epicurikuraw
djaw, id est quasi maxime ratas, quiagravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiataesententiae?-animadverte
igitur rectene hanc sententiaminterpreter: .

Si ea, quae sunt luxuriosisefficientia voluptatum, liberarent eos deorum et mortis et dolorismetu docerentque qui essent
fines cupiditatum, nihil haberemus, cum undique complerentur voluptatibusnec haberent ulla ex
parte aliquid aut dolens aut aegrum, id estautem malum.’ Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit,
Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum. At ille
nonpertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sedquid sentiat, non videtis. Si alia sentit, inquam,
alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit.idque si ita dicit, non esse
reprehendendos luxuriosos, sisapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat nonreprehendendos parricidas, si nec
cupidi sint nec deos metuant necmortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullamexceptionem dari aut fingere
aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, ceteracaverent?

Retour